天特會議的拉丁文版本

Council of Trent on Justification (Session Six) In Latin

蔡少琪

回到 華人神學園地主頁

 

Downloaded from http://www.documentacatholicaomnia.eu/01_10_1545-1563-_Concilium_Tridentinum.html.

http://www.documentacatholicaomnia.eu/04z/z_1545-1563__Concilium_Tridentinum__Sessio_VI-Decretum_de_Justificatione__LT.doc.html

 

Sessio VI

Sacrosancti Œcumenici et Generalis

Concilii Tridentini,

sub Paulo III pontifice maximo celebrata

die XIII mensis Januarii MDXLVII

 

Decretum de justificatione

Præfatio

 

Cum hoc tempore, non sine multarum animarum jactura et gravi ecclesiasticæ unitatis detrimento, erronea quædam disseminata sit de justificatione doctrina: ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, Ecclesiæ tranquillitatem et animarum salutem sacrosancta œcumenica et generalis Tridentina synodus, in Spiritu Sancto legitime congregata, præsidentibus in ea nomine sanctissimi in Christo patris et domini nostro, domini Pauli, divina providentia Papæ tertii, reverendissimis dominis, dominis Johanne Maria episcopo Prænestino de Monte, et Marcello titulari Sanctæ Crucis in Jerusalem presbytero, Sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalibus et apostolicis de latere legatis, exponere intendit omnibus Christifidelibus veram sanamque doctrinam ipsius justificationis, quam »sol justitiæ«1 Christus Jesus, »fidei nostræ auctor et consummator«2, docuit, Apostoli tradiderunt et catholica Ecclesia, Spiritu Sancto suggerente, perpetuo retinuit; districtius inhibendo, ne deinceps audeat quisquam aliter credere, prædicare aut docere, quam præsenti decreto statuitur ac declaratur.

Caput 1. De naturæ et legis ad justificandos homines imbecillitate

Primum declarat sancta Synodus, ad justificationis doctrinam probe et sincere intelligendam oportere, ut unusquisque agnoscat et fateatur, quod, cum omnes homines in prævaricatione Adæ innocentiam perdidissent3, »facti immundi«4 et (ut Apostolus inquit) »natura filii iræ«5, quemadmodum in decreto de peccato originali exposuit, usque adeo servi erant peccati6 et sub potestate diaboli ac mortis, ut non modo gentes per vim naturæ7, sed ne Judæi quidem per ipsam etiam litteram Legis Moysi inde liberari aut surgere possent, tametsi in eis liberum arbitrium minime exstinctum8 esset, viribus licet attenuatum et inclinatum.

Caput 2. De dispensatione et mysterio adventus Christi

Quo factum est, ut cælestis Pater, »Pater misericordiarum et Deus totius consolationis«9, Christum Jesum10 Filium suum, et ante Legem et Legis tempore multis sanctis Patribus declaratum ac promissum11, cum venit beata illa »plenitudo temporis«12, ad homines miserit, ut et Judæos, »qui sub Lege erant, redimeret«13, et »gentes, quæ non sectabantur justitiam, justitiam apprehenderent«14, atque omnes »adoptionem filiorum reciperent«15. Hunc, »proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius«16, »pro peccatis nostris, non solum autem pro nostris, sed etiam pro totius mundi«17.

Caput 3. Qui per Christum justificantur

Verum etsi ille »pro omnibus mortuus est«18, non omnes tamen mortis ejus beneficium recipiunt, sed ii dumtaxat, quibus meritum passionis ejus communicatur. Nam sicut revera homines, nisi ex semine Adæ propagati nascerentur, non nascerentur iniusti, cum ea propagatione per ipsum, dum concipiuntur, propriam iniustitiam contrahant: ita nisi in Christo renascerentur, numquam justificarentur19, cum ea renascentia per meritum passionis ejus gratia, qua justi fiunt, illis tribuatur. Pro hoc beneficio Apostolus gratias nos semper agere hortatur Patri, »qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, et eripuit de potestate tenebrarum, transtulitque in regnum Filii dilectionis suæ, in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum«20.

Caput 4. Insinuatur descriptio justificationis impii, et modus ejus in statu gratiæ

Quibus verbis justificationis impii descriptio insinuatur, ut sit translatio ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adæ, in statum gratiæ et »adoptionis filioram«21 Dei, per secundum Adam Jesum Christum Salvatorem nostrum; quæ quidem translatio post Evangelium promulgatum sine lavacro regenerationis22 aut ejus voto fieri non potest, sicut scriptum est: »Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei«23.

Caput 5. De necessitate præparationis ad justificationem in adultis, et unde sit

Declarat præterea, ipsius justificationis exordium in adultis a Dei per Christum Jesum præveniente gratia24 sumendum esse, hoc est, ab ejus vocatione, qua nullis eorum exsistentibus meritis vocantur, ut qui per peccata a Deo aversi erant, per ejus excitantem atque adiuvantem gratiam ad convertendum se ad suam ipsorum justificationem, eidem gratiæ libere25 assentiendo et cooperando, disponantur, ita ut, tangente Deo cor hominis per Spiritus Sancti illuminationem, neque homo ipse nihil omnino agat, inspirationem illam recipiens, quippe qui illam et abicere potest, neque tamen sine gratia Dei movere se ad justitiam coram illo libera sua voluntate possit26. Unde in sacris Litteris cum dicitur: »Convertimini ad me, et ego convertar ad vos«27, libertatis nostræ admonemur; cum respondemus: »Converte nos, Domine, ad te, et convertemur«28, Dei nos gratia præveniri confitemur.

Caput 6. Modus præparationis

Disponuntur autem ad ipsam justitiam29, dum excitati divina gratia et adiuti, fidem ex auditu30 concipientes, libere moventur in Deum, credentes, vera esse, quæ divinitus revelata et promissa sunt31, atque illud in primis, a Deo justificari impium per gratiam ejus, »per redemptionem, quæ est in Christo Jesu«32, et dum, peccatores se esse intelligentes, a divinæ justitiæ timore, quo utiliter concutiuntur33, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur, fidentes, Deum sibi propter Christum propitium fore, illumque tamquam omnis justitiæ fontem diligere incipiunt ac propterea moventur adversus peccata per odium aliquod et detestationem34, hoc est, per eam pænitentiam, quam ante baptismum agi oportet35; denique dum proponunt suscipere baptismum, inchoare novam vitam et servare divina mandata.

De hac dispositione scriptum est: »Accedentem ad Deum oportet credere, quia est et quod inquirentibus se remunerator sit«36, et: »Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua«37, et: »Timor Domini expellit peccatum«38, et: »Pænitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus Sancti«39, et: »Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare quæcumque mandavi vobis«40, denique: »Præparate corda vestra Domino«41.

Caput 7. Quid sit justificatio impii, et quæ ejus causæ

Hanc dispositionem seu præparationem justificatio ipsa consequitur, quæ non est sola peccatorum remissio42, sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis per voluntariam susceptionem gratiæ et donorum, unde homo ex iniusto fit justus et ex inimico amicus, ut sit »heres secundum spem vitæ æternæ«43.

Hujus justificationis causæ sunt: finalis quidem gloria Dei et Christi ac vita æterna; efficiens vero misericors Deus, qui gratuito abluit et sanctificat44 signans et ungens45 »Spiritu promissionis Sancto, qui est pignus hereditatis nostræ«46; meritoria autem dilectissimus Unigenitus suus, Dominus noster Jesus Christus, qui »cum essemus inimici«47, »propter nimiam caritatem, qua dilexit nos«48, sua sanctissima passione in ligno crucis nobis justificationem meruit49, et pro nobis Deo Patri satisfecit; instrumentalis item sacramentum baptismi, quod est »sacramentum fidei«50, sine qua nulli umquam contigit justificatio. Demum unica formalis causa est »justitia Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit«[], qua videlicet ab eo donati renovamur spiritu mentis nostræ51, et non modo reputamur, sed vere justi nominamur et sumus52, justitiam in nobis recipientes unusquisque suam, secundum mensuram, quam Spiritus Sanctus partitur singulis prout vult53, et secundum propriam cujusque dispositionem et cooperationem.

Quamquam enim nemo possit esse justus, nisi cui merita passionis Domini nostri Jesu Christi communicantur, id tamen in hac impii justificatione fit, dum ejusdem sanctissimæ passionis merito per Spiritum Sanctum caritas Dei diffunditur in cordibus54 eorum, qui justificantur, atque ipsis inhæret55. Unde in ipsa justificatione cum remissione peccatorum hæc omnia simul infusa accipit homo per Jesum Christum, cui inseritur: fidem, spem et caritatem. Nam fides, nisi ad eam spes accedat et caritas, neque unit perfecte cum Christo, neque corporis ejus vivum membrum efficit. Qua ratione verissime dicitur, fidem sine operibus mortuam et otiosam esse56, et »in Christo Jesu neque circumcisionem aliquid valere, neque præputium, sed fidem, quæ per caritatem operatur«57. Hanc fidem ante baptismi sacramentum ex Apostolorum traditione catechumeni ab Ecclesia petunt, cum petunt »fidem vitam æternam præstantem«58, quam sine spe et caritate fides præstare non potest. Unde et statim verbum Christi audiunt: »Si vis ad vitam ingredi, serva mandata«59. Itaque veram et christianam justitiam accipientes, eam ceu primam stolam60 pro illa, quam Adam sua inobedientia sibi et nobis perdidit, per Christum Jesum illis donatam, candidam et immaculatam jubentur statim renati conservare, ut eam perferant ante tribunal Domini nostri Jesu Christi et habeant vitam æternam61.

Caput 8. Quo modo intelligatur, impium per fidem et gratis justificari

Cum vero Apostolus dicit, justificari hominem »per fidem«62, et »gratis«63, ea verba in eo sensu intelligenda sunt, quem perpetuus Ecclesiæ catholicæ consensus tenuit et expressit, ut scilicet per fidem ideo justificari dicamur, quia »fides est humanæ salutis initium«64, fundamentum et radix omnis justificationis, »sine qua impossibile est placere Deo«65 et ad filiorum ejus consortium pervenire; gratis autem justificari ideo dicamur, quia nihil eorum, quæ justificationem præcedunt, sive fides, sive opera, ipsam justificationis gratiam promeretur; »si enim gratia est, jam non ex operibus; alioquin (ut idem Apostolus inquit) gratia jam non est gratia«66.

Caput 9. Contra inanem hæreticorum fiduciam

Quamvis autem necessarium sit credere, neque remitti, neque remissa umquam fuisse peccata, nisi gratis divina misericordia propter Christum: nemini tamen fiduciam et certitudinem remissionis peccatorum suorum jactanti et in ea sola quiescenti peccata dimitti vel dimissa esse dicendum est, cum apud hæreticos et schismaticos possit esse, immo nostra tempestate sit et magna contra Ecclesiam catholicam contentione prædicetur vana hæc et ab omni pietate remota fiducia67.

Sed neque illud asserendum est, oportere eos, qui vere justificati sunt, absque ulla omnino dubitatione apud semetipsos statuere, se esse justificatos, neminemque a peccatis absolvi ac justificari, nisi eum, qui certo credat, se absolutum et justificatum esse, atque hac sola fide absolutionem et justificationem perfici68, quasi qui hoc non credit, de Dei promissis deque mortis et resurrectionis Christi efficacia dubitet. Nam sicut nemo pius de Dei misericordia, de Christi merito deque sacramentorum virtute et efficacia dubitare debet: sic quilibet, dum seipsum suamque propriam infirmitatem et indispositionem respicit, de sua gratia formidare et timere potest69, cum nullus scire valeat certitudine fidei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei esse consecutum.

Caput 10. De acceptæ justificationis incremento

Sic ergo justificati et »amici Dei« ac »domestici«70 facti, »euntes de virtute in virtutem«71, »renovantur (ut Apostolus inquit) de die in diem«72, hoc est, mortificando membra carnis suæ73 et exhibendo ea arma justitiæ in sanctificationem74 per observationem mandatorum Dei et Ecclesiæ: in ipsa justitia per Christi gratiam accepta, cooperante fide bonis operibus75, crescunt atque magis justificantur76, sicut scriptum est: »Qui justus est, justificetur adhuc«77, et iterum: »Ne verearis usque ad mortem justificari«78, et rursus: »Videtis, quoniam ex operibus justificatur homo et non ex fide tantum«79. Hoc vero justitiæ incrementum petit sancta Ecclesia, cum orat: »Da nobis, Domine, fidei, spei et caritatis augmentum«80.

Caput 11. De observatione mandatorum, deque illius necessitate et possibilitate

Nemo autem, quantumvis justificatus, liberum se esse ab observatione mandatorum81 putare debet; nemo temeraria illa et a Patribus sub anathemate prohibita voce uti, Dei præcepta homini justificato ad observandum esse impossibilia82. »Nam Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet, et facere quod possis, et petere quod non possis«83, et adiuvat ut possis; »cujus mandata gravia non sunt«84, cujus »iugum suave est et onus leve«85. Qui enim sunt filii Dei, Christum diligunt: qui autem diligunt eum, (ut ipsemet testatur) servant sermones ejus86, quod utique cum divino auxilio præstare possunt.

Licet enim hac mortali vita quantumvis sancti et justi in levia saltem et quotidiana, quæ etiam venialia87 dicuntur, peccata quandoque cadant, non propterea desinunt esse justi. Nam justorum illa vox est et humilis et verax: »Dimitte nobis debita nostra«88. Quo fit, ut justi ipsi eo magis se obligatos ad ambulandum in via justitiæ sentire debeant, quo »liberati jam a peccato, servi autem facti Deo«89, »sobrie et juste et pie viventes«90, proficere possunt per Christum Jesum, per quem accessum habuerunt in gratiam istam91. Deus namque sua gratia semel justificatos »non deserit, nisi ab eis prius deseratur«92.

Itaque nemo sibi in sola fide93 blandiri debet, putans fide sola se heredem esse constitutum hereditatemque consecuturum, etiamsi Christo non compatiatur, ut et glorificetur94. Nam et Christus ipse (ut inquit Apostolus), »cum esset Filius Dei, didicit ex his, quæ passus est, obœdientiam, et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis æternæ«95.

Propterea Apostolus ipse monet justificatos dicens: »Nescitis, quod ii, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum, sic pugno, non quasi ad rem verberans, sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar«96. Item princeps Apostolorum Petrus:. »Satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis; hæc enim facientes non peccabitis aliquando«97.

Unde constat, eos orthodoxæ religionis doctrinæ adversari, qui dicunt, justum in omni bono opere saltem venialiter peccare98, aut (quod intolerabilius est) pœnas æternas mereri; atque etiam eos, qui statuunt, in omnibus operibus justos peccare, si in illis, suam ipsorum socordiam excitando et sese ad currendum in stadio cohortando, cum hoc, ut in primis glorificetur Deus, mercedem quoque intuentur æternam99, cum scriptum sit: »Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas propter retributionem«100, et de Moyse dicat Apostolus, quod »aspiciebat in remuneratione«101.

Caput 12. Prædestinationis temerariam præsumptionem cavendam esse

Nemo quoque, quamdiu in hac mortalitate vivitur, de arcano divinæ prædestinationis mysterio usque adeo præsumere debet, ut certo statuat, se omnino esse in numero prædestinatorum102, quasi verum esset, quod justificatus aut amplius peccare non possit103, aut, si peccaverit, certam sibi resipiscentiam promittere debeat. Nam, nisi ex speciali revelatione, sciri non potest, quos Deus sibi elegerit104.

Caput 13. De perseverantiæ munere

Similiter de perseverantiæ munere105, de quo scriptum est: »Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit«106 (quod quidem aliunde haberi non potest, nisi ab eo, qui potens est eum, qui stat, statuere107, ut perseveranter stet, et eum, qui cadit, restituere), nemo sibi certi aliquid absoluta certitudine polliceatur, tametsi in Dei auxilio firmissimam spem collocare et reponere omnes debent. Deus enim, nisi ipsi illius gratiæ defuerint, sicut cœpit opus bonum, ita perficiet108, operans velle et perficere109.

Verumtamen qui se existimant stare, videant, ne cadant110, et cum timore ac tremore salutem suam operentur111, in laboribus, in vigiliis, in eleemosynis, in orationibus et oblationibus, in jejuniis et castitate112. Formidare enim debent, scientes, quod in spem113 gloriæ et nondum in gloriam renati sunt, de pugna, quæ superest cum carne, cum mundo, cum diabolo, in qua victores esse non possunt, nisi cum Dei gratia Apostolo obtemperent dicenti: »Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis«114.

Caput 14. De lapsis et eorum reparatione

Qui vero ab accepta justificationis gratia per peccatum exciderunt, rursus justificari poterunt115, cum excitante Deo per pænitentiæ sacramentum merito Christi amissam gratiam recuperare procuraverint. Hic enim justificationis modus est lapsi reparatio, quam »secundam post naufragium deperditæ gratiæ tabulam«116 sancti Patres apte nuncuparunt. Etenim pro iis, qui post baptismum in peccata labuntur, Christus Jesus sacramentum instituit pænitentiæ, cum dixit: »Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt«117.

Unde docendum est, christiani hominis pænitentiam post lapsum multo aliam esse a baptismali, eaque contineri non modo cessationem a peccatis, et eorum detestationem, aut »cor contritum et humiliatum«118, verum etiam et eorundem sacramentalem confessionem, saltem in voto et suo tempore faciendam, et sacerdotalem absolutionem, itemque satisfactionem per jejunium, eleemosynas, orationes et alia pia spiritualis vitæ exercitia, non quidem pro pœna æterna, quæ vel sacramento vel sacramenti voto una cum culpa remittitur, sed pro pœna temporali119, quæ (ut sacræ Litteræ docent) non tota semper, ut in baptismo fit, dimittitur illis, qui gratiæ Dei, quam acceperunt, ingrati Spiritum Sanctum contristaverunt120 et templum Dei violare121 non sunt veriti. De qua pænitentia scriptum est: »Memor esto, unde excideris, age pænitentiam, et prima opera fac«122, et iterum: »quæ secundum Deum tristitia est, pænitentiam in salutem stabilem operatur«123, et rursus: »Pænitentiam agite«124, et: »Facite fructus dignos pænitentiæ«125.

Caput 15. Quolibet mortali peccato amitti gratiam, sed non fidem

Adversus etiam hominum quorumdam callida ingenia, qui »per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium«126, asserendum est, non modo infidelitate127, per quam et ipsa fides amittitur, sed etiam quocumque alio mortali peccato, quamvis non amittatur fides128, acceptam justificationis gratiam amitti: divinæ legis doctrinam defendendo, quæ a regno Dei non solum infideles excludit, sed et fideles quoque fornicarios, adulteros, molles, masculorum concubitores, fures, avaros, ebriosos, maledicos, rapaces129, ceterosque omnes, qui letalia committunt peccata, a quibus cum divinæ gratiæ adiumento abstinere possunt et pro quibus a Christi gratia separantur130.

Caput 16. De fructu justificationis, hoc est, de merito bonorum operum, deque ipsius meriti ratione

Hac igitur ratione justificatis hominibus, sive acceptam gratiam perpetuo conservaverint, sive amissam recuperaverint, proponenda sunt Apostoli verba: Abundate in omni opere bono, »scientes, quod labor vester non est inanis in Domino«131; »non enim iniustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostenditis in nomine ipsius«132, et: »Nolite amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem«133. Atque ideo bene operantibus »usque in finem«134 et in Deo sperantibus proponenda est vita æterna, et tamquam gratia filiis Dei per Christum Jesum misericorditer promissa, et »tamquam merces«135 ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus et meritis fideliter reddenda136. hæc est enim illa corona justitiæ, quam post suum certamen et cursum repositam sibi esse ajebat Apostolus, a justo judice sibi reddendam, non solum autem sibi, sed et omnibus, qui diligunt adventum ejus137.

Cum enim ille ipse Christus Jesus tamquam caput in membra138 et tamquam vitis in palmites139 in ipsos justificatos jugiter virtutem influat, quæ virtus bona eorum opera semper antecedit, comitatur et subsequitur, et sine qua nullo pacto Deo grata et meritoria esse possent140: nihil ipsis justificatis amplius deesse credendum est, quominus plene illis quidem operibus, quæ in Deo sunt facta, divinæ legi pro hujus vitæ statu satisfecisse, et vitam æternam suo etiam tempore (si tamen in gratia decesserint141) consequendam vere promeruisse censeantur142, cum Christus Salvator noster dicat: »Si quis biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in æternum, sed fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam«143. Ita neque propria nostra justitia tamquam ex nobis144 propria statuitur, neque ignoratur aut repudiatur justitia Dei145; quæ enim justitia nostra dicitur, quia per eam nobis inhærentem justificamur146, illa eadem Dei est, quia a Deo nobis infunditur per Christi meritum. Neque vero illud omittendum est, quod, licet bonis operibus in sacris Litteris usque adeo tribuatur, ut etiam qui uni ex minimis suis potum aquæ frigidæ dederit, promittat Christus, eum non esse sua mercede cariturum147, et Apostolus testetur, »id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operari in nobis«148: absit tamen, ut christianus homo in se ipso vel confidat vel glorietur et non in Domino149, cujus tanta est erga omnes homines bonitas, ut eorum velit esse merita150, quæ sunt ipsius dona.

Et quia »in multis offendimus omnes«151, unusquisque sicut misericordiam et bonitatem, ita severitatem et judicium ante oculos habere debet, neque se ipsum aliquis, etiam si nihil sibi conscius fuerit, judicare, quoniam omnis hominum vita non humano judicio examinanda et judicanda est, sed Dei, qui »illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo«152, »qui«, ut scriptum est, »reddet unicuique secundum opera sua«153.

Canones

Post hanc catholicam de justificatione doctrinam154, quam nisi quisque fideliter firmiterque receperit; justificari non poterit, placuit sanctæ Synodo hos canones subiungere, ut omnes sciant, non solum quid tenere et sequi, sed etiam quid vitare et fugere debeant.

Canon 1. Si quis dixerit, hominem suis operibus, quæ vel per humanæ naturæ vires, vel per Legis doctrinam fiant, absque divina per Christum Jesum gratia posse justificari coram Deo: anathema sit155.

Canon 2. Si quis dixerit, ad hoc solum divinam gratiam per Christum Jesum dari, ut facilius homo juste vivere ac vitam æternam promereri possit, quasi per liberum arbitrium sine gratia utrumque, sed ægre tamen et difficulter possit: anathema sit156.

Canon 3. Si quis dixerit, sine præveniente Spiritus Sancti inspiratione atque ejus adiutorio hominem credere, sperare et diligere aut pænitere posse, sicut oportet, ut ei justificationis gratia conferatur: anathema sit157.

Canon 4. Si quis dixerit, liberum hominis arbitrium a Deo motum et excitatum nihil cooperari assentiendo Deo excitanti atque vocanti, quo ad obtinendam justificationis gratiam se disponat ac præparet, neque posse dissentire, si velit, sed velut inanime quoddam nihil omnino agere mereque passive se habere: anathema sit158.

Canon 5. Si quis liberum hominis arbitrium post Adæ peccatum amissum et exstinctum esse dixerit, aut rem esse de solo titulo, immo titulum sine re, figmentum denique a satana invectum in Ecclesiam: anathema sit159.

Canon 6. Si quis dixerit, non esse in potestate hominis vias suas malas facere, sed mala opera ita ut bona Deum operari, non permissive solum, sed etiam proprie et per se, adeo ut sit proprium ejus opus non minus proditio Judæ quam vocatio Pauli: anathema sit.

Canon 7. Si quis dixerit, opera omnia, quæ ante justificationem fiunt, quacumque ratione facta sint, vere esse peccata vel odium Dei mereri, aut quanto vehementius quis nititur se disponere ad gratiam, tanto eum gravius peccare: anathema sit160.

Canon 8. Si quis dixerit, gehennæ metum, per quem ad misericordiam Dei de peccatis dolendo confugimus vel a peccando abstinemus, peccatum esse aut peccatores pejores facere: anathema sit161.

Canon 9. Si quis dixerit, sola fide impium justificari, ita ut intelligat, nihil aliud requiri, quo ad justificationis gratiam consequendam cooperetur, et nulla ex parte necesse esse, eum suæ voluntatis motu præparari atque disponi: anathema sit162.

Canon 10. Si quis dixerit, homines sine Christi justitia, per quam nobis meruit, justificari, aut per eam ipsam formaliter justos esse: anathema sit163.

Canon 11. Si quis dixerit, homines justificari vel sola imputatione justitiæ Christi, vel sola peccatorum remissione, exclusa gratia et caritate, quæ in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffundatur164 atque illis inhæreat, aut etiam gratiam, qua justificamur, esse tantum favorem Dei: anathema sit165.

Canon 12. Si quis dixerit, fidem justificantem nihil aliud esse quam fiduciam divinæ misericordiæ peccata remittentis propter Christum, vel eam fiduciam solam esse, qua justificamur: anathema sit166.

Canon 13. Si quis dixerit, omni homini ad remissionem peccatorum assequendam necessarium esse, ut credat certo et absque ulla hæsitatione propriæ infirmitatis et indispositionis, peccata sibi esse remissa: anathema sit167.

Canon 14. Si quis dixerit, hominem a peccatis absolvi ac justificari ex eo, quod se absolvi ac justificari certo credat, aut neminem vere esse justificatum, nisi qui credit se esse justificatum, et hac sola fide absolutionem et justificationem perfici: anathema sit168.

Canon 15. Si quis dixerit, hominem renatum et justificatum teneri ex fide ad credendum, se certo esse in numero prædestinatorum: anathema sit169.

Canon 16. Si quis magnum illud usque in finem perseverantiæ donum170 se certo habiturum absoluta et infallibili certitudine dixerit, nisi hoc ex speciali revelatione didicerit: anathema sit171.

Canon 17. Si quis justificationis gratiam non nisi prædestinatis ad vitam contingere dixerit, reliquos vero omnes, qui vocantur, vocari quidem, sed gratiam non accipere, utpote divina potestate prædestinatos ad malum: anathema sit.

Canon 18. Si quis dixerit, Dei præcepta homini etiam justificato et sub gratia constituto esse ad observandum impossibilia: anathema sit172.

Canon 19. Si quis dixerit, nihil præceptum esse in Evangelio præter fidem, cetera esse indifferentia, neque præcepta, neque prohibita, sed libera, aut decem præcepta nihil pertinere ad Christianos: anathema sit173.

Canon 20. Si quis hominem justificatum et quantumlibet perfectum dixerit non teneri ad observantiam mandatorum Dei et Ecclesiæ, sed tantum ad credendum, quasi vero Evangelium sit nuda et absoluta promissio vitæ æternæ, sine condicione observationis mandatorum: anathema sit174.

Canon 21. Si quis dixerit, Christum Jesum a Deo hominibus datum fuisse ut redemptorem, cui fidant, non etiam ut legislatorem, cui obediant: anathema sit.

Canon 22. Si quis dixerit, justificatum vel sine speciali auxilio Dei in accepta justitia perseverare posse, vel cum eo non posse: anathema sit175.

Canon 23. Si quis hominem semel justificatum dixerit amplius peccare non posse, neque gratiam amittere, atque ideo eum, qui labitur et peccat, numquam vere fuisse justificatum; aut contra, posse in tota vita peccata omnia etiam venialia vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de beata Virgine tenet Ecclesia: anathema sit176.

Canon 24. Si quis dixerit, justitiam acceptam non conservari atque etiam non augeri coram Deo per bona opera, sed opera ipsa fructus solummodo et signa esse justificationis adeptæ, non etiam ipsius augendæ causam: anathema sit177.

Canon 25. Si quis in quolibet bono opere justum saltem venialiter peccare dixerit, aut (quod intolerabilius est) mortaliter, atque ideo pœnas æternas mereri, tantumque ob id non damnari, quia Deus ea opera non imputet ad damnationem: anathema sit178.

Canon 26. Si quis dixerit, justos non debere pro bonis operibus, quæ in Deo fuerint facta179, exspectare et sperare æternam retributionem a Deo per ejus misericordiam et Jesu Christi meritum, si bene agendo et divina mandata custodiendo usque in finem perseveraverint180: anathema sit181.

Canon 27. Si quis dixerit, nullum esse mortale peccatum nisi infidelitatis, aut nullo alio quantumvis gravi et enormi præterquam infidelitatis peccato semel acceptam gratiam amitti: anathema sit182.

Canon 28. Si quis dixerit, amissa per peccatum gratia simul et fidem semper amitti, aut fidem, quæ remanet, non esse veram fidem, licet non sit viva183, aut eum, qui fidem sine caritate habet, non esse Christianum: anathema sit [cf. ut supra ].

Canon 29. Si quis dixerit, eum, qui post baptismum lapsus est, non posse per Dei gratiam resurgere; aut posse quidem, sed sola fide, amissam justitiam recuperare sine sacramento pænitentiæ, prout sancta Romana et universalis Ecclesia, a Christo Domino et ejus Apostolis edocta, hucusque professa est, servavit et docuit: anathema sit184.

Canon 30. Si quis post acceptam justificationis gratiam cuilibet peccatori pænitenti ita culpam remitti et reatum æternæ pœnæ deleri dixerit, ut nullus remaneat reatus pœnæ temporalis, exsolvendæ vel in hoc sæculo vel in futuro in purgatorio, antequam ad regna cælorum aditus patere possit: anathema sit185.

Canon 31. Si quis dixerit, justificatum peccare, dum intuitu æternæ mercedis bene operatur: anathema sit186.

Canon 32. Si quis dixerit, hominis justificati bona opera ita esse dona Dei, ut non sint etiam bona ipsius justificati merita, aut ipsum justificatum bonis operibus, quæ ab eo per Dei gratiam et Jesu Christi meritum (cujus vivum membrum est) fiunt, non vere mereri augmentum gratiæ, vitam æternam et ipsius vitæ æternæ (si tamen in gratia decesserit) consecutionem, atque etiam gloriæ augmentum: anathema sit187.

Canon 33. Si quis dixerit, per hanc doctrinam catholicam de justificatione, a sancta Synodo hoc præsenti decreto expressam, aliqua ex parte gloriæ Dei vel meritis Jesu Christi Domini nostri derogari, et non potius veritatem fidei nostræ, Dei denique ac Christi Jesu gloriam illustrari: anathema sit.


1 Mal 4,2.
2 Hbr 12,2.
3 Cf. Rm 5,12; I Cor 15,22.
4 Is 64,6.
5 Eph 2,3.
6 Cf. Rm 6,20.
7 Can. 1.
8 Can. 5.
9 II Cor 1,3.
10 Can. 1.
11 Cf. Gn 49,10-18.
12 Eph 1,10; Gal 4,4.
13 Gal 4,5.
14 Rm 9,30.
15 Gal 4,5.
16 Rm 3,25.
17 I Jo 2,2.
18 II Cor 5,15.
19 Cann. 2.10.
20 Col 1,12-14.
21 Rm 8,15.
22 Can. 5 de baptismo.
23 Jo 3,5.
24 Can. 3.
25 Cann. 4.5.
26 Can. 3.
27 Sa 1,3.
28 Lam 5,21.
29 Cann. 7.9.
30 Cf. Rm 10,17.
31 Cann. 12-14.
32 Rm 3,24.
33 Can. 8.
34 Can. 9.
35 Cf. Act 2,38.
36 Hbr 11,6.
37 Mt 9,2; Mc 2,5.
38 Eccli 1,27.
39 Act 2,38.
40 Mt 28,19s.
41 I Rg 7,3.
42 Can. 11.
43 Tit 3,7.
44 Cf. I Cor 6,11.
45 Cf. II Cor 1,21 sq.
46 Eph 1,13 sq.
47 Rm 5,10.
48 Eph 2,4.
49 Can. 10.
50 Ambrosius, de Spiritu Sancto 1,3,42; Augustinus, ep. 98,9 sq., Innocentius PP. III, epp. »Quanto te magis« ad Ugonem episc.
Ferrariensem, 1199 Maji 1, et »Debitum officii pontificalis«, 1206 Aug. 28.
51 Augustinus, de trin. 14,12,15; cann. 10.11.
52 Cf. Eph 4,23.
53 Cf. I Jo 3,1.
54 Cf. I Cor 12,11.
55 Cf. Rm 5,5.
56 Can. 11.
57 Cf. Jac 2,17-20; can. 19.
58 Gal 5,6; cf. 6,15.
59 Rituale Rom., Ordo bapt. n. 1.
60 Ibd. n. 2; Mt 19,17; cann. 18-20.
61 Cf. Lc 15,22.
62 Rituale Rom., Ordo bapt. n. 24.
63 Can. 9.
64 Rm 3,22-24.
65 Fulgentius Rusp., de fide ad Petrum, prol. 1.
66 Hbr 11,6.
67 Rm 11,6.
68 Can. 12.
69 Can. 14.
70 Can. 13.
71 Jo 15,15; Eph 2,19.
72 Ps 83,8.
73 II Cor 4,16.
74 Cf. Col 3,5.
75 Cf. Rm 6,13-19.
76 Cf. Jac 2,22.
77 Cann. 24.32.
78 Apc 22,11.
79 Eccli 18,22.
80 Jac 2,24.
81 Can. 20.
82 Cann. 18.22; cf. Conc. Arausic. II, conclusio.
83 Cf. Augustinus, de natura et gratia 43,50.
84 I Jo 5,3.
85 Mt 11,30.
86 Cf. Jo 14,23.
87 Can. 23.
88 Mt 6,12.
89 Rm 6,22.
90 Tit 2,12.
91 Cf. Rm 5,2.
92 Cf. Augustinus, de natura et gratia 26,29.
93 Cann. 9.19.20.
94 Cf. Rm 8,17.
95 Hbr 5,8 sq.
96 I Cor 9,24-27.
97 II Pt 1,10.
98 Can. 25.
99 Cann. 26.31.
100 Ps 118,112.
101 Hbr 11,26.
102 Cf. Augustinus, de correptione et gratia 15,46; can. 15.
103 Can. 23.
104 Can. 16.
105 Can. 16.
106 Mt 10,22; 24,13.
107 Cf. Rm 14,4.
108 Cf. Phil 1,6.
109 Cf. Phil 2,13; can. 22.
110 Cf. I Cor 10,12.
111 Cf. Phil 2,12.
112 Cf. II Cor 6,5 sq.
113 Cf. I Pt 1,3.
114 Rm 8,12 sq.
115 Can. 29.
116 Tertull. de pænitentia 4,2; cf. 12,9 (»de duabus humanæ salutis plancis«); Hieronymus epp. 84,6; 130,9 (inde Gratian. decr. II cs. 33 q. 3 c. 72; Petr. Lomb. sent. 4,14,1-2); id., comm. Is. 3,8-9; Pacianus Barcinon. ep. 1,5; Nicetas Remes. de lapsu Susannæ.
117 Jo 20,22 sq.
118 Ps 50,19.
119 Can. 30.
120 Cf. Eph 4,30.
121
Cf. I Cor 3,17.
122 Apc 2,5.
123 II Cor 7,10.
124 Mt 3,2; 4,17.
125 Mt 3,8; Lc 3,8.
126 Rm 16,18.
127 Can. 27.
128 Can. 28.
129 Cf. I Cor 6,9 sq.
130 Can. 27.
131 I Cor 15,58.
132 Hbr 6,10.
133 Hbr 10,35.
134 Mt 10,22; 24,13.
135 Cf. Augustinus de gratia et libero arbitrio 8,20.
136 Can. 26.32.
137 II Tim 4,7 sq.
138 Cf. Eph 4,15.
139 Cf. Jo 15,5.
140 Can. 2.
141 Cf. Apc 14,13.
142
Can. 32.
143 Jo 4,14.
144 Cf. II Cor 3,5.
145 Cf. Rm 10,3.
146 Cann. 10-11.
147 Cf. Mt 10,42; Mc 9,41.
148 II Cor 4,17.
149 Cf. I Cor 1,31; II Cor 10,17.
150 Can. 32.
151 Jac 3,2; can. 23.
152 I Cor 4,4 sq.
153 Rm 2,6.
154 Can. 33.
155 Cf. cap. 1.
156 Cf. capp. 4-5.
157 Cf. cap. 5.
158 Cf. cap. 5.
159 Cf. capp. 1.5; Leo PP. X, bulla »Exsurge Domine«, errores Martini Luther, propos. 36.
160 Cf. cap. 6.
161 Cf. cap. 6; Leo PP. X, bulla »Exsurge Domine«, errores Martini Luther, propos. 6.
162 Cf. capp. 8.11; Leo PP. X, bulla »Exsurge Domine«, errores Martini Luther, proposs. 10.11.15.
163 Cf. capp. 3.7.
164 Cf. Rm 5,5.
165 Cf. capp. 7.16.
166 Cf. cap. 9.
167 Cf. cap. 9; Leo PP. X, bulla »Exsurge Domine«, errores Martini Luther, proposs. 10-14.
168 Cf. ut supra.
169 Cf. cap. 12.
170 Cf. Mt 10,22; 24,13.
171 Cf. capp. 12-13.
172 Cf. cap. 11.
173 Cf. ibd.
174 Cf. ibd.
175 Cf. cap. 13.
176 Cf. capp. 11.16.
177 Cf. cap. 10.
178 Cf. cap. 11; Leo PP. X, bulla »Exsurge Domine«, errores Martini Luther, proposs. 31-32.
179 Cf. Jo 3,21.
180 Cf. Mt 10,22; 24,13.
181 Cf. cap. 11.
182 Cf. cap. 15.
183 Cf. Jac 2,26.
184 Cf. cap. 14.
185 Cf. cap. 14.
186 Cf. cap. 11.
187 Cf. cap. 16.